monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.13 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 11
'Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Ierosolymitanum concilium Petrus fecit: nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire iam noverat, sive quod cum eo contulerat Evangelium, sive quod in Cornelii Centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat, sive quod antequam illi quos timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat, non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus, quae umbrae erant futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.'